- INCOMMA
- INCOMMAapud Veget. l. 1. c. 5. Proceritatum tyronum ad incommam scio semper exactam: fuit palus quidam mensuralis in castris hac fini positus, ut ad eum admotis, qui ad militiam deligebantur, tyronibus, vel qui sponte ad militiam accedebant, an iustâ ac legitimâ essent staturâ, examinabantur. Est enim ἕγκομμα, palus in terram desixus, Salmas. ad Lamprid. Fuisse vero cam mensuram 5. pedum et semis, colligit C. du Fresine ex Dositheo l. 3. ubi quendam in militiam adscribi postulantem Hadr. Imp. inrerrogat, ποιȏνμῆκος, quantum longitudinis habere; cui ille respondit, πέντε πόδας καὶ ἥμισυ, quinque pedes cum dimidio. Milites certe, non aetate tantum, ac fortitudine, sed et staturâ aestimatos esle, palam est. Hinc apud Frontin. l. 4. c. 1. n. 3. Pyrrho delectori suo dixisle legitur, Tu grandes elige, egoeos fortes reddam. Vide Iac. Cuiac. l. 21. c. 5. laudatum C. du Fresne in Gloss. et infra, ubi de Militari statura it. in voce Spatha.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.